Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 9.
1 | Coelum de mundo, homo supra mundum: illud enim mundi portio, iste paradisi incola, Christi possessio. |
2 | Coelum incorruptibile putatur, et praeterit; homo corruptibilis habetur, et incorruptionem induit: illius figura perit, iste quasi immortalis resurgit; utrumque tamen manus Domini fecerunt secundum Scripturae auctoritatem. |
3 | Sicut enim de coelis legimus: Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26); ita et homo dicit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73); similiter quoque: Coeli enarrant Dei gloriam (Psal. XVIII, 1); et ut coelum stellarum fulget splendoribus, ita et homines meritorum luminibus micant, quorum opera coram Patre suo lucent, qui est in coelis (Matth. V, 16). |
4 | Firmamentum coeli supernum illud, hoc quoque non dissimile firmamentum, de quo dictum est: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18): illud firmamentum elementorum, hoc virtutum. |
5 | Iam illud praestantius: suxerunt oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13); petra enim caro Christi, quae coelum et totum mundum redemit (I Cor. X, 4). |