monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 7.

1 Specta aliud.
2 In omnibus rebus praestantiora sunt principia et finis.
3 Si domum consideres, potiora omnibus fundamenta et culmina: si agrum, satio et messis, plantatio et vindemia.
4 Quam iucunda insitiva arborum, quam fructus votivi! Ita ergo et coelum primo est conditum, novissimus homo, quasi quaedam coelestis in terris creatura.
5 Nam et si corpore cum bestiis confertur, animo tamen coelestibus annumeratur; sicut enim portavimus imaginem terreni, ita portamus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49).
6 Quomodo non coelestis, qui ad imaginem et similitudinem factus est Dei (Gen. I, 26)?
Ambrosius HOME