Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 6.
1 | Sed non solum adversus nequitiae spiritalia, quae sunt in coelestibus, sed etiam adversus carnem et sanguinem lucta nobis (Ephes. VI, 12). |
2 | Lucta adversus satietatem, lucta cum ipsis frugibus terrae, lucta cum vino, quo etiam vir iustus inebriatus est (Gen. IX, 21), quo etiam integer Iudaeorum exercitus supplantatus est (Exod. XXXII, 6): lucta cum feris bestiis. |
3 | lucta cum volatilibus coeli, quibus caro saginata non redigitur in servitutem: lucta cum periculis itinerum, periculis fluminum, ut ait Paulus (II Cor. XI, 29): lucta cum virgultis arborum, quibus caedebantur apostoli (Act. XVI, 22) Vides quanta certamina. |
4 | Terra ergo exercitium est hominis, coelum corona. |
5 | Aut quasi amicum igitur praecedere debuerunt ministeria, aut quasi athletam praemia. |