monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 5.

1 Quasi athleta igitur postremus ingreditur in agonem: erigit ad coelum oculos, videt quia et coelestis creatura vanitati subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit eam in spe (Rom. VIII, 20).
2 Videt quia omnis creatura congemiscit, exspectans redemptionem.
3 Videt quia omnis manet labor.
4 Erigit oculos, videt coronas luminum, lunae et stellarum globos considerat: Quoniam iusti, qui vicerint, erunt sicut stellae in coelo (Dan. XII, 3); et castigat corpus suum, ne sibi adversetur in certamine: ungit oleo misericordiae, exercet diurna virtutis palaestra, pulvere se oblinit, stadii metam currit non quasi in incertum, ictus dirigit, lacertos excutit, sed non in vacuum: percutit adversarium, quem non videt; quia illum solum attendit, cui cedunt omnes, etiam qui non videntur, in cuius nomine potestates aeriae divertebantur.
5 Ille ergo ictum librat, et Christus percutit: ille calcem levat, et Christus in vulnus dirigit.
6 Denique etsi non videbat Paulus quos caederet, non quasi aera tamen caedebat (I Cor., IX, 26); quia in Christi praedicatione omnes spiritales nequitias, quae sibi adversabantur, convulnerabat.
7 Non immerito ergo postremus homo ingressus est stadium, cui parabatur corona; ut eum praecederet coelum, quasi sui praemium.
Ambrosius HOME