1 | Accipe aliud. |
2 | Quid est mundus, nisi quidam agon plenus certaminum? Unde et in Apocalypsi Dominus ait: Vincenti dabo coronam vitae (Apoc. II, 10); et Paulus ait: Certamen bonum certavi (II Tim. IV, 7); et alibi: Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur (II Tim. II, 5). |
3 | Huius agonis instaurator utique omnipotens Deus est. |
4 | Qui igitur agonem suscipit in hoc saeculo, nonne omnia praeparat quae agoni sunt necessaria: et tunc athletas vocat, paratis praemiorum infulis, certaturos ad coronam; ne moram patiatur qui vicerit, sed praemio donatus recedat? Praemia ergo hominis terrarum fructus sunt, et coeli lumina: illa ad vitae praesentis usum, haec ad spem vitae aeternae. |