monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 3.

1 Etenim qui convivium adornat, ut ille Evangelicus dives (oportet enim (Luc. XIV, 16 et seq.) divina divinis conferamus, quo melius colligere possimus), utique omnia prius praeparat, tauros et saginata occidit, et tunc amicos ad coenam invitat.
2 Prius ergo quae leviora sunt, parantur, et tunc rogatur honoratior.
3 Unde et Dominus homini ante animalium caeterorum praeparavit epulas, tunc ipsum quasi amicum ad suum vocavit convivium; et vere amicum, quasi charitatis divinae participem, et haeredem gloriae.
4 Denique ipsi dicit: Amice, quomodo huc venisti ad nuptias (Matth. XXII, 12)? Praecedentia ergo, ministeria sunt; amicus, qui postremus rogatur.
Ambrosius HOME