1 | Et forte ille oraculi interpres divini, consilio conticuerit; ne coelestis dispositionis arbitrum se et consiliarum praestare videretur; aliud est enim loqui quod infundebatur a Dei spiritu, aliud voluntatem Dei interpretari: nos autem non quasi interpretes Dei, sed quasi ex usu humano rationis seminaria colligentes, aestimamus posse nos ex eo quod humano usui in caeteris rebus ipse Dominus infuderit, opinari quoniam decuit hominem postremum creari. |