monumenta.ch > Ambrosius > . . .
>>> Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 1.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, . . .

1 HORONTIANO roganti cur homo rebus aliis, quibus longe praecellit, conditus fuerit posterior, nec rei huius vel Ambrosius ipse vel Moyses rationem deprompserit; ubi respondit Moysen coniecturas suas miscere noluisse libris divinis, addit se congruas causas propositurum.
2 Utitur ergo exemplo convivii, quod hominis causa sit paratum: deinde certaminis, cuius homo athleta futurus varias pugnas inire debeat: demum id in more esse praedicat, ut praestantissima in principio et fine collocentur; unde cum coelum primo loco creatum sit, hominem ultimo creari docuerit.
3 Huius cum coelo comparatio, postquam dotes eidem concessae aperiuntur, nec non ipsius in elementa et bestias imperium: ex quibus alias creaturas congrue praemissas elicitur.
4 AMBROSIUS HORONTIANO.
Ambrosius HOME