Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 14.
1 | Itaque Iovinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Martianum, Ianuarium, et Ingeniosum, quos sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum iudicium tuum esse damnatos. |
2 | Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur omnipotens, domine dilectissime frater. |
3 | Item subscriptio. |
4 | Eventius episcopus saluto Sanctitatem tuam in Domino, et huic epistolae subscripsi. |
5 | Maximus episcopus. |
6 | Felix episcopus. |
7 | Bassianus episcopus. |
8 | Theodorus episcopus. |
9 | Constantius episcopus. |
10 | Ex iussu domini episcopi Geminiani, ipso praesente. |
11 | Aper presbyter subscripsi. |
12 | Eustasius episcopus, et omnes ordines subscripserunt. |