1 | Sed quid plura apud magistrum atque doctorem? cum iam dignum praemium retulerint illi perfidiae suae, qui ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur; qui vere se Manichaeos probaverunt, non credentes quia ex Virgine utique venisset. |
2 | Quaenam haec est suppar novorum Iudaeorum amentia? Si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse: ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est. |
3 | Sed nobis in veritate crucifixus est, in veritate redemptor noster est. |