4 | At quis erit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae, qui castigavit corpus suum, et servituti redegit, atque ieiuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit (I Cor. IX, 27); non ut se suaque laudaret, sed ut nos quid sequeremur, edoceret? Ille ergo luxuriam docuit, qui ait: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia in corruptelam (II Cor. VI, 5)? Qui etiam ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris: sed in Spiritu, quo renovamur, esse vivendum (Coloss. II, 19 et seq.). |