monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 9.

1 Et merito ab illis viduitas despicitur, quae solet observare ieiunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur iniuriam, quotidianis quoque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant.
2 Qui nihil rectius faciunt, quam quod ipsi suo se ore condemnant.
Ambrosius HOME