monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 7.

1 Quid autem incredibile si contra usum originis naturalis peperit Maria, et virgo permanet; quando contra usum naturae mare vidit et fugit, atque in fontem suum Iordanis fluenta remearunt (Psal. CXIII, 3)? Non ergo excedit fidem quod virgo peperit, quando legimus quod petra vomuit aquas (Exod. XVII, 6), et in muri speciem maris unda solidata est (Exod. XIV, 22).
2 Non ergo excedit fidem quod homo exivit de virgine, quando petra fontem profluum scaturivit (Num. XX, 11), ferrum super aquas natavit (IV Reg. VI, 6), ambulavit homo super aquas (Matth. XIV, 26).
3 Ergo si hominem unda portavit, non potuit hominem virgo generare? At quem hominem? De quo legimus: Et mittet illis Dominus hominem, qui salvos faciet eos, et notus erit Dominus Aegyptiis (Esai. XIX, 20).
4 In veteri itaque Testamento virgo Hebraeorum per mare duxit exercitum: in novo Testamento virgo regis, aula coelestis electa est ad salutem.
Ambrosius HOME