1 | Quae autem est illa porta sanctuarii, porta illa exterior ad Orientem, quae manet clausa; et nemo, inquit, pertransibit per eam, nisi solus Deus Israel (Ezech. XLIV, 2)? Nonne haec porta Maria est, per quam in hunc mundum redemptor intravit? Haec porta iustitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem iustitiam (Matth. III, 15). |
2 | Haec porta est beata Maria, de qua scriptum est quia Dominus pertransibit per eam, et erit clausa (Ezech. XLIV, 2) post partum; quia virgo concepit et genuit. |