Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 5.
1 | Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis Angelorum dicentium: Quia non est impossibile Deo omne verbum (Luc. I, 37). |
2 | Credatur Symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat. |
3 | Audivit Maria vocem angeli, et quae ante dixerat: Quomodo fiet istud (Ibid., 34)? non de fide generationis interrogans, respondit postea: Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum (Ibid., 38). |
4 | Haec est Virgo, quae in utero concepit: virgo, quae peperit filium. |
5 | Sic enim scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Esai. VII, 14); non enim concepturam tantummodo virginem, sed et parituram virginem dixit. |