monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 4.

1 Quanta dementia funestorum latratuum, ut iidem dicerent Christum ex Virgine non potuisse generari, qui asserunt ex muliere, editis humanorum pignorum partubus, virgines permanere? Aliis ergo praestat Christus, quod sibi, ut dicunt, praestare non potuit? Ille vero etsi carnem suscepit, etsi homo factus est, ut hominem redimeret, atque a morte revocaret; inusitato tamen, quasi Deus, itinere venit in terras, ut quemadmodum dixerat: Ecce facio omnia nova (Esai. XLIII, 19); partu etiam immaculatae Virginis nasceretur, et sicut scriptum est, ut crederetur nobiscum Deus.
2 Sed de via perversitatis produntur dicere: Virgo concepit, sed non virgo generavit.
3 Potuit ergo virgo concipere, non potuit virgo generare; cum semper conceptus praecedat, partus sequatur?
Ambrosius HOME