Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 3.
1 | Simulant se isti donare coniugio. |
2 | Sed quae potest laus esse coniugii, si nulla virginitatis est gloria? Neque vero nos negamus sanctificatum a Christo esse coniugium, divina voce dicente: Erunt ambo in carne una (Matth. XIX, 5), et in uno spiritu: sed prius est quod nati sumus, quam quod effecti; multoque praestantius divini operis mysterium, quam humanae fragilitatis remedium. |
3 | Iure laudatur bona uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Apostolo: Qui iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit, melius facit; haec enim cogitat quae Dei sunt, illa quae mundi (I Cor. VII, 38). |
4 | Illa coniugalibus vinculis colligata est, haec libera vinculorum: illa sub lege, ista sub gratia. |
5 | Bonum coniugium, per quod est inventa posteritas successionis humanae: sed melior virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita, et coelestium meritorum reperta successio. |
6 | Per mulierem cura successit, per virginem salus evenit. |
7 | Denique speciale sibi donum virginitatis Christus elegit, et integritatis munus exhibuit, atque in se repraesentavit, quod elegit in matre. |