Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 28.
1 | Deinde cum aliquamdiu starem, dico imperatori: Fac me securum pro te offerre, absolve animum meum. |
2 | Cum assideret, annueretque, non tamen aperte polliceretur, atque ego starem, dixit se emendaturum rescriptum. |
3 | Statim dicere coepi, ut omnem cognitionem tolleret; ne occasione cognitionis comes aliqua christianos attereret iniuria. |
4 | Promisit futurum. |
5 | Aio illi: Ago fide tua; et repetivi: Ago fide tua. |
6 | Age, inquit, fide mea. |
7 | Et ita ad altare accessi, non aliter accessurus, nisi mihi plene promisisset. |
8 | Et vere tanta oblationis fuit gratia, ut sentirem etiam ipse eam Deo nostro commendatiorem fuisse gratiam, et divinam praesentiam non defuisse. |
9 | Omnia itaque ex sententia gesta sunt. |