Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 26.
1 | Ergo imperator, ut iam non solum de te, sed etiam ad te verba convertam; quoniam advertis quam graviter Dominus convenire soleat, quo gloriosior factus es, eo amplius auctori tuo deferendum noveris. |
2 | Scriptum est enim (Deut. IX, 4): Cum te induxerit Dominus Deus tuus in terram alienam et manducaveris fructus alienos, non dicas: Virtus mea et iustitia mea hoc mihi dedit; sed Dominus donavit Deus, sed Christus misericordia sua contulit; et ideo corpus eius, hoc est, Ecclesiam diligendo, aquam da pedibus eius, osculare pedes eius (Ioan. XII, 3); ut non solum absolvas eos, qui in peccatis deprehensi sunt, verum etiam pace tua dones concordiae, et quieti relaxes. |
3 | Mitte unguentum in pedes eius, ut tota domus in qua Christus recumbit, tuo repleatur unguento, omnes recumbentes cum eo gaudeant tuis odoribus, hoc est, sic honora ultimos, ut eorum absolutione gaudeant angeli, sicut super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10); laetentur apostoli, delectentur prophetae. |
4 | Non enim possunt dicere oculi manui: Operam tuam non desideramus; aut caput pedibus: Non estis mihi necessarii (I Cor. XII, 21). |
5 | Ergo quia omnes necessarii sunt, tuere omne corpus Domini Iesu; ut ipse quoque regnum tuum coelesti sua dignatione custodiat. |