Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 24.
1 | Vides quam moralis Dominus sit, ut exemplo sui te ad pietatem provocet: moralis est etiam, cum arguit. |
2 | Denique accusans Iudaeos ait: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. |
3 | Quia e duxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3, 4)? Et addidit: Et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam (Num. XXIII, 2 et seq.). |
4 | In mente habeto quid cogitaverit in te Balac, hoc est, ille magicae artis opem quaerens; sed tamen eum tibi non permisi nocere. |
5 | Deprimebaris utique in peregrinis exsulans terris, gravibus urgebaris oneribus: misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam, et primum ille, qui spoliaverat exsulem, spoliatus ipse est (Exod. XIV, 29). |
6 | Tu, qui amiseras tua, acquisisti aliena, liberatus ab hostibus circumvallantibus, atque inter aquas medias tutus stragem vidisti inimicorum tuorum, cum eadem unda, quae te circumfusa provexerat, hostem refusa demergeret. |
7 | Nonne cum tibi per desertum venienti alimenta deessent, altricem tibi pluviam, et commeatus, quocumque pergeres, circumfluos ministravi (Exod. XVI, 4 et seq.)? Nonne te, debellatis inimicis omnibus, in regionem Botryonis induxi (Num. XIII, 24)? Nonne ipsum Sehon Amorrhaeorum regem (Num. XXI, 26), hoc est, superbum, exasperantium ducem: nonne regem Hai viventem tibi tradidi, quem suffixum ligno ac sublatum in cruce maledicto vetere condemnasti (Iosue VIII, 23 et seq.)? Quid dicam caesa quinque regum agmina, quae debitas tibi terras negare contendebant (Iosue X, 26)? Et nunc pro his omnibus quid aliud a te quaeritur, homo, nisi ut facias iudicium et iustitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo (Mich. VI, 8)? |