Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 23.
1 | Semel mortuus Christus est, semel sepultus est: et nihilominus quotidie vult in pedes suos mitti unguentum. |
2 | In quos ergo Christi pedes mittimus unguentum? Pedes Christi illi sunt, de quibus ipse dicit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). |
3 | Hos pedes illa mulier Evangelica refrigerat, hos lacrymis suis irrigat (Luc. VII, 38); quando infimis peccatum remittitur, culpa lavatur, donatur indulgentia. |
4 | Hos pedes osculatur ille, qui etiam infimos plebis sacrae diligit. |
5 | Hos pedes unguento ungit ille, qui etiam tenuioribus mansuetudinis suae gratiam impertit. |
6 | In his se martyres, in his apostoli, in his ipse Dominus Iesus honorari indicat. |