monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 20. <<<     >>> 22.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 21.

1 Synagoga hoc oleum non habet, quae olivam non habet, quae non intellexit illam columbam, quae ramum oleae detulit post diluvium (Gen. VIII, 11).
2 Illa enim columba postea descendit, cum Christus baptizaretur, et mansit super eum, sicut in Evangelio testatur Ioannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem de coelo quasi columbam, et mansit super eum (Ioan. I, 32).
3 Quomodo ergo vidit columbam, qui non vidit eum, super quem Spiritus quasi columba descendit?
Ambrosius HOME