Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 20.
1 | Ecclesia autem habet oleum, quo suorum vulnera fovet; ne duritia vulneris alte serpat: habet oleum, quod accepit absconse. |
2 | Hoc oleo Aser pedem suum lavit, sicut scriptum est: Benedictus filius Aser; et erit acceptus fratribus suis, et intinget in oleo pedum suum (Deut. XXXIII, 24). |
3 | Hoc ergo oleo ungit Ecclesia eervices suorum, ut suscipiant iugum Christi: hoc oleo unxit martyres, ut saecularem ab eis pulverem detergeret: hoc oleo confessores unxit; ne labori cederent, ne succumberent fatigati, ne aestu mundi istius vincerentur: ideo unxit eos, ut spiritali ipsos oleo refrigeraret. |