monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 18. <<<     >>> 20.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 19.

1 Nec solum oscula non habet, sed nec oleum habet, quo ungat pedes Christi (Luc. VII, 46); nam si haberet oleum, cervicem utique suam ante molliret.
2 Denique Moyses dicit: Populus hic dura cervice est (Exod. XXXIV, 9); et Dominus ait quod levita et sacerdos praeterierunt, nec quisquam eorum oleum aut vinum illius a latronibus percussi vulneribus infudit (Luc. X, 31, 32): non enim habebant quod infunderent; nam si habuissent oleum, suis quoque vulneribus infudissent. Sed clamat Esaias: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam (Esai. I, 6).
Ambrosius HOME