1 | Ecclesia autem non cessat osculari pedes Christi; et ideo non unum, sed multa in Canticis canticorum exigit oscula (Cant. I, 1), quae velut sancta Maria ad omnes eius est intenta sermones, omnia eius verba excipit; cum legitur Evangelium, vel propheta, et omnia eius dicta conservat in corde suo (Luc. II, 51). |
2 | Sola ergo Ecclesia habet oscula quasi sponsa; osculum enim quasi pignus est nuptiarum, et praerogativa coniugii. |
3 | Unde Iudaeo oscula, qui non credit in Sponsum? Unde Iudaeo oscula, qui Sponsum adhuc venisse non novit? |