1 | Sed dicis: Osculatus est Dominum. |
2 | Verum osculatus est labiis. |
3 | Hoc habet osculum populus Iudaeorum, ideoque dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8). |
4 | Ergo non habet osculum, qui fidem et charitatem non habet; osculo enim vis amoris imprimitur. |
5 | Ubi non est amor, non est fides, non est dilectio; quae potest esse suavitas osculorum? |