1 | Unde hoc Iudaeo osculum? Qui enim non credidit in adventum eius, nec in passionem credidit. |
2 | Quomodo enim credit passum, quem venisse non credidit? Non ergo habebat osculum pharisaeus, nisi forte Iudae proditoris. |
3 | Sed nec Iudas habebat, ideoque cum Iudaeis promissum osculum, tamquam signum proditionis vellet ostendere, dicit ei Dominus: Iuda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48): hoc est, osculum offers, qui non habes osculi charitatem: osculum offers, qui nescis osculi sacramentum. |
4 | Osculum non labiorum quaeritur, sed cordis et mentis. |