monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 15.

1 De specialis quoque gratiae infusione eadem te Scriptura docet, quod osculetur Christum, qui accipit Spiritum, dicente propheta sancto: Os meum aperui, et attraxi Spiritum (Psal. CXVIII, 131).
2 Osculatur ergo Christum, qui confitetur illum: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
3 Osculatur vero pedes Christi, qui Evangelium legens, Domini Iesu gesta cognoscit et pio miratur affectu; ideoque religioso osculo velut quaedam deambulantis Domini lambit vestigia.
4 Osculamur ergo Christum communionis osculo: Qui legit, intelligat (Matth. XXIV, 15).
Ambrosius HOME