Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 14.
1 | Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos (Ibid., 45). |
2 | Osculum utique insigne est charitatis. |
3 | Unde ergo Iudaeo osculum, qui pacem non recognovit, qui pacem a Christo non accepit dicente: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Ioan. XIV, 27)? Non habet Synagoga osculum; habet Ecclesia, quae exspectavit, quae dilexit, quae dixit: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1); diuturnae enim cupiditatis ardorem, quem adventus Dominici exspectatione adoleverat, osculo eius volebat stillanter exstinguere, hoc explere sitim suam munere. |
4 | Ideoque sanctus Propheta ait: Os meum aperies, et annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). |
5 | Qui ergo laudat Dominum Iesum, osculatur eum: qui laudat, credit utique. |
6 | Denique ipse David ait: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10); et supra: Repleatur os meum laude tua, et cantem gloriam tuam (Ps. LXX, 8). |