Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 12.
1 | Mittit et ille aquam in pedes Christi, qui a peccatorum colluvione mundat conscientiam suam; ambulat enim Christus in pectoribus singulorum. |
2 | Cave igitur ne pollutam habeas conscientiam, et pedes Christi incipias inquinare. |
3 | Cave ne spinam in te improbitatis offendat, qua eius in te deambulantis calcaneum saucietur (Luc. VII, 44). |
4 | Nam ideo aquam pedibus Christi non dedit pharisaeus, quia mundum a colluvione perfidiae animum non habebat. |
5 | Unde enim suam mundaret conscientiam, qui aquam non susceperat Christi? Ecclesia autem et aquam habet, et lacrymas habet: aquam baptismatis, lacrymas poenitentiae. |
6 | Fides namque, quae superiora peccata deplorat, nova cavere consuevit. |
7 | Ergo Simon pharisaeus, qui aquam non habebat, utique et lacrymas non habebat. |
8 | Quomodo enim haberet lacrymas, qui poenitentiam non gerebat; quoniam vero non credebat in Christum, nec habebat lacrymas? Nam si habuisset, lavisset oculos suos; ut Christum videret quem adhuc, cum simul accumberet, non videbat. |
9 | Nam si vidisset, non utique de eius potestate dubitasset. |