Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 11.
1 | Ideoque ait Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos (Luc. VII, 44). |
2 | Omnes unum corpus Christi sumus, cui caput Deus, membra autem nos sumus (I Cor. XII, 12): alii fortasse oculi, ut prophetae: dentes: ut apostoli, qui Evangelicae praedicationis cibum nostris infudere pectoribus; meritoque scriptum est: Oculi eius hilares a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 12). |
3 | Sunt et manus eius illi, qui videntur exsecutores bonorum operum. |
4 | Sunt et venter eius, qui vires alimoniae pauperibus largiuntur. |
5 | Sunt ergo et pedes eius aliqui: atque utinam merear eius esse calcaneum! Aquam igitur mittit in pedes Christi, qui etiam ultimis quibusque peccata concedit; et dum plebeios liberat, Christi tamen lavat vestigium. |