Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 10.
1 | Denique interrogatus a Domino pharisaeus: Quis, inquit, eum plus diligit? Respondit: Aestimo quia is cui plus donavit. |
2 | Cui Dominus dixit: Recte iudicasti (Luc. VII, 42, 43). |
3 | Laudatur Pharisaei iudicium, sed arguitur affectus. |
4 | De aliis bene iudicat: sed quod de aliis opinatur, ipse non credit. |
5 | Audis laudantem Iudaeum Ecclesiae disciplinam, eiusque veram gratiam praedicantem, honorantem sacerdotes Ecclesiae, hortaris ut credat, renuit; ita quod in nobis laudat, ipse non sequitur. |
6 | Non ergo plena eius laudatio est, quia audivit a Christo: Recte iudicasti; nam et Cain recte obtulit, sed non recte divisit: ideoque dixit illi Deus: Si recte offeras, non recte autem dividas: peccasti, quiesce (Gen. IV, 7). |
7 | Ergo et hic recte obtulit, quia iudicat Christum a christianis amplius diligendum; quia multa nobis peccata donavit: sed non recte divisit, quia putavit quod peccata hominum posset ignorare, qui hominibus peccata dimitteret. |