monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 9.

1 Vide ne graviorem causam incipias habere fenerator, quam debitor: sicut ille in Evangelio, cui Dominus suus dimisit omne debitum, ille postea a conservo suo coepit exigere, quod ipse non solverat; unde iratus dominus eius de ipso summis exegit iniuriis, quod ei ante donaverat (Matth. XVIII, 27 et seq.).
2 Caveamus ergo ne nobis hoc accidat, ut non remittendo, quae nobis debentur, incipiamus et illa solvere quae remissa sunt nobis; ita enim scriptum est, dicente Domino Iesu: Sic et vobis faciet Pater meus, qui in coelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid., 34).
3 Dimittamus ergo pauca, quibus plura donata sunt: et intelligamus eo nos Deo acceptiores fore, quo etiam plura donamus; quia hoc gratiores Deo sumus, quo nobis dimissa sunt.
Ambrosius HOME