monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 7.

1 Sed nemo vocabulum feneratoris horrescat.
2 Fuimus ante sub feneratore duro, qui nisi morte debitoris expleri ac satiari nequiret (Luc. 7, 41).
3 Venit Dominus Iesus, vidit gravi nos obligatos fenore.
4 Nemo fenus suum patrimonio innocentiae suae poterat exsolvere: de meo, unde me liberarem, habere non poteram, novum genus absolutionis mihi detulit; ut creditorem mutarem, quia fenus unde solverem, non habebam.
5 Debitores autem nos non natura, sed culpa fecerat; peccatis enim nostris aera gravia contraximus, ut essemus obnoxii, qui eramus liberi; debitor enim est, qui aliquid accepit de feneratoris pecunia.
6 Peccatum vero a diabolo est: tamquam in eius patrimonio has habet impius opes; sicut enim Christi divitiae virtutes sunt, ita diaboli opes crimina sunt.
7 Redegerat humanum genus in perpetuam captivitatem obnoxiae haereditatis gravi fenore, quod obaeratus auctor ad posteros de fenerata successione transmiserat.
8 Venit Dominus Iesus, mortem suam pro morte omnium obtulit, sanguinem suum pro sanguine fudit universorum.
Ambrosius HOME