Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 5.
1 | Haec de prophetica lectione libata sint: Evangelii quoque lectio quid habeat consideremus: Rogavit quidam pharisaeus Dominum Iesum, ut manducaret cum illo; et ingressus domum Pharisaei, discubuit. |
2 | Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Iesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius (Luc. VII, 36 et seq.). |
3 | Et reliqua recitavit usque ad locum: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. |
4 | Quam simplex, subiunxi, in verbis, quam profunda in consiliis Evangelii lectio! Itaque quia magni consiliarii sermo est, altitudinem eius consideremus (Esai. IX, 6). |