monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 4.

1 Unde et Apostolus ait: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate, spirituque mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Prius enim virgam dixit, et tamquam virga nucina percussit errantes, ut postea consolaretur eos spiritu mansuetndinis.
2 Itaque quem virga sacramentis abdicavit coelestibus, eumdem mansuetudo restituit.
3 Discipulo quoque talia praescripta dedit, dicens: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2).
4 Duo dura, unum mite: sed ideo dura, ut etiam ipsa molliret; quia sicut aegris redundanti felle corporibus ciborum aut potus amaritudo dulcescit, et contra epularum suavitas amaritudini est: ita ubi animus est saucius, voluptariae fotu adulationis aegrescit, et rursum correctionis temperatur amaritudine.
Ambrosius HOME