1 | Ideoque nucinum baculum sumere iubetur propheta, quia memoratae pomum arboris amarum in cortice, durum in testa, intus est fructuosum; ut ad eius similitudinem propheta quoque amara et dura praetendat, et denuntiare tristia non reformidet. |
2 | Similiter etiam sacerdos, quia praeceptio eius etsi ad tempus aliquibus amara videatur, et tamquam virga Aaron reposita diu in auribus dissimulantium; tamen aliquando cum aestimatur aruisse, florescit. |