monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 1.

1 Sollicitam sanctitatem tuam esse adhuc scribere dignata es mihi, eo quod sollicitum me esse scripserim; unde miror quod litteras non acceperis meas, quibus refusam mihi scripseram securitatem.
2 Nam cum relatum esset synagogam Iudaeorum incensam a christianis, auctore episcopo, et Valentinianorum conventiculum; iussum erat, me Aquileiae posito, ut synagoga ab episcopo reaedificaretur, et in monachos vindicaretur, qui incendissent aedificium Valentinianorum.
3 Tum ego, cum saepius agendo parum proficerem, epistolam dedi imperatori, quam simul misi; et ubi processit ad Ecclesiam, hunc sermonem habui:
Ambrosius HOME