Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 31.
1 | Habes in quibus Domini adhuc debes circa imperium Romanum invitare et emereri clementiam; habes quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc sermone conveniat. |
2 | Timeo ne causam tuam alieno committas iudicio. |
3 | Integra adhuc tibi sunt omnia. |
4 | In hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum. |
5 | Numquid Deo displicere poterit quod pro eius emendatur honorificentia? Nihil mutaveris certe in illa epistola, sive missa, sive nondum missa est: dictari iube aliam, quae plena fidei, plena pietatis sit. |
6 | Tibi integrum est emendare, mihi non est integrum dissimulare. |