1 | Haec ego, Imperator, amore et studio tui in hunc sermonem contuli. |
2 | Debeo enim beneficiis tuis, quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae necis poenis; ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui animi non timere (nemo maiore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cuiuscumque sacerdotis gratiam uno momento amittam. |
3 | Et tamen non damnum gratiae deprecor, sed salutis periculum. |