monumenta.ch > Ambrosius > 24
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 23. <<<     >>> 25.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 24.

1 Itaque illa tibi non quasi ingrato recensui, sed quasi iure collata numeravi; ut his admonitus, cui plus collatum est, plus diligas.
2 Denique hoc respondenti Simoni dixit Dominus Iesus: Recte iudicasti (Luc. VII, 44).
3 Statimque conversus ad mulierem quae pedes eius unguento unxit, typum Ecclesiae gerens, ait Simoni: Propter quod dico tibi: remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum.
4 Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Ibid., 47).
5 Haec est mulier quae in domum Pharisaei intravit, et eiecit Iudaeum, Christum autem acquisivit.
6 Ecclesia enim Synagogam exclusit: cur iterum tentatur, ut apud Christi famulum, hoc est, de pectore fidei, de domo Christi Synagoga excludat Ecclesiam?
Ambrosius HOME