monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 22. <<<     >>> 24.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 23.

1 Nonne propterea Maximus destitutus est, qui ante ipsos expeditionis dies, cum audisset Romae synagogam incensam, edictum Romam miserat, quasi vindex disciplinae publicae? Unde populus christianus ait: Nihil boni huic imminet.
2 Rex iste Iudaeus factus est: defensorem istum disciplinae audivimus, quem mox Christus probavit, qui pro peccatoribus mortuus est (Rom. V, 6).
3 Si de sermone hoc dictum est, quid de ultione dicetur? Ille igitur statim a Francis, a Saxonum gente, in Sicilia, Sisciae, Petavione: ubique denique terrarum victus est.
4 Quid pio commune cum perfido? Abolenda cum impio sunt etiam impietatis exempla.
5 Quod illi nocuit, quo victus offendit; hoc non sequi debet, sed damnare, qui vicit.
Ambrosius HOME