monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 21. <<<     >>> 23.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 22.

1 Et quid tecum posthac Christus loquetur? Non recordaris quid David sancto per Nathan prophetam mandaverit (II Reg. VII, 8 et seq.)? Ego te de fratribus tuis minorem elegi, et de privato imperatorem feci.
2 Ego de fructu seminis tui in sede imperiali locavi.
3 Ego tibi subieci nationes barbaras, ego tibi pacem dedi, ego tibi inimicum tuum in potestatem tuam captivum deduxi.
4 Frumentum non habebas ad exercitus alimoniam, ipsorum hostium manu patefeci tibi portas, aperui horrea: dederunt tibi hostes tui commeatus suos, quos sibi paraverant.
5 Ego perturbavi hostis tui consilia, ut se ipse nudaret.
6 Ego ipsum usurpatorem imperii ita vinxi, ac mentem eius ligavi, ut cum haberet adhuc fugiendi copiam, tamen cum omnibus suis tamquam metuens, ne quis tibi periret, ipse se clauderet.
7 Ego comitem eius atque exercitum ex altera parte naturae, quos ante disperseram, ne ad belli societatem coirent, ad supplementum tibi victoriae congregavi.
8 Ego exercitum tuum ex multis indomitis convenam nationibus, quasi unius gentis fidem et tranquillitatem et concordiam servare praecepi.
9 Ego cum periculum summum esset ne Alpes infida barbarorum penetrarent consilia, intra ipsum Alpium vallum victoriam tibi contuli, ut sine damno vinceres.
10 Ego ergo te triumphare feci de inimico tuo, et tu de plebe mea das meis inimicis triumphum.
Ambrosius HOME