3 | Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio potuit rapi Iudaeis insidiantibus? Artes istae sunt Iudaeorum volentium calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura iudicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum, Imperator, dixit adventum: Quomodo poterit nos Christus iuvare, qui pro Iudaeis adversus Christum militamus? qui mittimur ad vindictam Iudaeorum? Suos perdiderunt exercitus, nostros volunt perdere. |