monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 14.

1 Non est ergo causa tantae commotioni idonea; ut propter aedificii exustionem in populum tam severe vindicetur: multo autem minus quia synagoga incensa est, perfidiae locus, impietatis domus, amentiae receptaculum, quod Deus damnavit ipse.
2 Sic enim legimus per os Hieremiae, dicente Domino Deo nostro: Et faciam domui, ubi invocatum est nomen meum super ipsam, in qua confiditis vos, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Selon: et proiiciam vos a facie mea, sicut proieci fratres vestros omne semen Ephraem.
3 Et tu noli orare pro populo isto, et noli postulare illis misericordiam, et neque accesseris ad me pro illis: quia non exaudiam te.
4 Aut non vides quid isti faciunt in civitatibus Iuda (Ierem. VII, 14 et seq.)? Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu vindicandos putas.
Ambrosius HOME