monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 6.

1 Relatum est a comite orientis militarium partium incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo.
2 Iussisti vindicari in caeteros, synagogam ab ipso exaedificari episcopo.
3 Non astruo exspectandam fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt, studiosi pacis, nisi cum et ipsi moventur iniuria Dei, aut Ecclesiae contumelia.
4 Sit alioquin iste episcopus ferventior in exustione synagogae, timidior in iudicio: non vereris, imperator, ne acquiescat sententiae tuae; ne praevaricetur, non times?
Ambrosius HOME