Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 4.
1 | Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo corripiatis, si non utatur militiae suae ordine. |
2 | Quod ergo in iis libenter accipitis, qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri; cum id loquamur, non quod volumus, sed quod iubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). |
3 | Et tamen si in causis reipublicae loquar, quamvis etiam illic iustitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar; in causa vero Dei quem audies, si sacerdotem non audias, cuius maiore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat? |