Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 3.
1 | Malo igitur, Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. |
2 | Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono iuvaris. |
3 | Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. |
4 | Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis. |
5 | Si id mihi vel non creditur, vel interdicitur: dico sane divinae offensae metu. |
6 | Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo. |
7 | Sin autem silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat; malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem iudices. |
8 | Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cuius non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). |