Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 2.
1 | Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod sentias, non dicere. |
2 | Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in iis diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. |
3 | Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi. |
4 | Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare. |
5 | Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46); et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur iustus a iustitiis suis, et fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria iustitiae eius, et sanguinem eius de manu tua exquiram. |
6 | Tu autem si distinxeris iusto, ut non peccet, et ipse non peccaverit, iustus vita vivet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19). |