Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, . . .
1 | Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel praevaricationi exponat. |
2 | In hanc rem exemplo Iuliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Iudaei plures usserint ecclesias. |
3 | Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus peiores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, ianuam ad calumnias Iudaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur. |
4 | Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Iudaeos aut haereticos ulcisci velit, admonitus, denuo stimulatur ad clementiam. |
5 | Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus. |